- BENEVALETE
- BENEVALETEformula ascribi solita in monogrammatis speciem Pontificum epistolis, cuius effigiem habes in Glossar. Car. du Fresne.Papias in voce Formata, Privilegia, inquit, summorum Episcoporum sunt cuiussibet Ecclesioe concessiones Pontificum, quorum materia haec est, ut dicat Pontifex, ergoatum cuiussibet dignae personae, vel aliâ qualicumque ratione Ecclesiae illi, illa seu illa Pontificali concedere et roborare dignitate. Anathema ponatur in calce Epistolae. Habent autem et Privilegiae prologos, sicut et coeterae Epistolae, et Monogrammata huiuscemodi in fine BTE, quod est, Benevalete. Signum autemin Privilegii exordio vel crismon, vel crux Dominica, cum crismon erit. Crismon autem eiusmodi effigiabatur specie, Ut autem plenius in hoc Monogrammate nomen Christi appareat, tali meâ sententiâ effigiabitur specie, vel sic, Consueverunt praeterea in extrema margine privilegii quosdam insigmre orbiculos, Antistitis nomen, et quaelibet paucula verba continentes in hunc modum etc. In Capitul. Gregorii II. pro Bavaris in Ep. 11. Hadriani II. Pontificis etc. Benevale est. Aliquando formula haec sic concipitur, Optamus sanclitaetem tuam in Christo benevalere. Cuius originem Car. du Fresne, ubi supra, videtur arcessere, ex illo Plauti in Trucul. extr.Spectatores Benevalete, plaudite atque exsurgite.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.